Ab ovo usque ad poma palmae dulcia

„Ergo vivamus, dum licet esse bene.“ Legentes haec verba Trimalchionis, qui in Petronii Satyricis convivas lautitiis atque rebus delicatis delectat, cibos antiquorum Romanorum probandi consilium cepimus.

 

Itaque pridie Kalendas Martias mane in culinam scholae nostrae convenimus. Et quia dies forte plenus ineptiarum erat, omnia convertimus et pro ientaculo cenam paravimus. Eheu! Tanto studio a coquis laboratum est, ut paene putavisses te in culina ipsius Trimalchionis esse! Alii nostrum paniculos vel patinam de piris coxerunt, alii carnem modo Lucanicarum, alii fungos, carotas, cucurbitas, caepas torruerunt, alii ova elixa vel poma palmae nucibus et melle et ceteris compleverunt, alii melones herbis et condimentis miscuerunt. Etiam „verum“ Falernum Opimianum annorum centum a Trimalchione ipso probatum in pocula fusum est. Quibus cibis paratis in „triclinio“ a gustatione usque ad mensam secundam ita cenavimus, ut epulis refertissimi et potione onustissimi essemus. Romani antiqui vere epulari sciverunt!

Linguae Latinae discipuli anno proximo a schola abituri et magistra

Zurück